Latin
Book 1, Chapter 30
Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.30.1
Unproofread scanNot analysed yet
Eodem autem modo se babent et qui ad impossibile deducunt syllogismi, ostensivis, nam et ipsi fiunt per ea quae sequuntur, et quibus sequitur utrumque. Et eadem consideratio in utrisque, nam qnod monstratur ostensive, et per impossibile est syllogizare, et per eosdem terminos, et quod per impossibile et ostensive. Ut quoniam a nulli e inest, ponatur enim alicui inesse, ergo quoniam omni a, a autem alicui e, et b aIicui e inest a, si enim nulli e inest a, e autem omni g, nulli inerit a sed omni inerat. Similiter autem est in allis propositis, semper enim erit in omnibus per impossibile ostensio, ex sequentibus,et quibus sequitur utrumque. Et in uno quoque proposito,eadem consideratio et ostensive volenti syllogizare, et ad impossibile ducere, nam ex eisdem terminis utræque demonstrationes. Ut si ostensum est nulli e inesse a, quoniam accidit et alicui e inesse, quod est impossibile. Si sumptum sit e quidem nulli b, a autem omni inesse, manifestum est enim quoniam nulli e inerit a. Rursum si ostensive syllogizatum sit a inesse nulli e, suppositis inesse per impossibile monstrabitur nulli inesse,similiter autem et in aliis. In omnibus enim necesse est iis qui per impossibile communemaliquemsumereterminumaliumasubjectis, ad quem erit mendacii syllogismus, quare conversa ea propo3itione, altera autem similiter se habente, ostensivus erit syllogismus per eosdem terminos. Differt autem ostensivus ab eo qui ad impossibile, quoniam in ostensivo secundum veritatem ambæ propositiones ponuntur,in eo autem qui ad impossibile, falsa una. Haec vero erunt magis manifesta per sequentia quando de impossibili dicemus; nunc autem tantum nobis sit manifestus,quoniam ad hæc perspiciendum, et ostensive volentibus syllogizare, et ad impossibile deducere.