# Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.30.2

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, Book 1, Chapter 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.30.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.30.2

In aliis autem syllogismis quicunque sunt ex hypotbesi,ut:quicunque secundum transsumptionem, aut secundum qualitatem in subjectis,non in priori. bus, sed in transsumptis erit consideratio, modus autem inspectionis idem: considerare autem oportet, et dividere quot modis sunt ex hypothesi, monstratur ergo unumquodque propositorum sic. Est autem et alio modo quaedam syllogizare horum,ut univcrsalia per particularem inspectionem et bypolhesi.Si enim c et eadem sint. solum autem sumatur e inesse, omnia inerit a, et rursum si g et eadem, solum autem de praedicetur e, quoniam nulli e inerit a,manireslum ergo quoniam sic inspiciendum. Eodem autem modo et in necessariis, et in contingentibus, nam eadem consideratio, et per eosdem terminos erit, eodemque ordine et contingentis, et inesse syllogismus.Sumendum autem et in contingentibus st quæ non insunt,possibilia autem inesse. Ostensum est enim quoniam et per hæc fit contingentis syllogismus,similiter autem se habebit et in aliis praedicationibus.

---

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml.
