# Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.32

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, Book 1, Chapter 32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.32

Quoniam autem divisio per genera parva quaedam particula est dicta? methodi facile videre: est enim divisio velut infirmus syIlogismus,narn quod oporteat quidem ostendere petitur,sylJogizatur vero semper aliquid superiorum. Primum autem idem hoc latuit omnes utentes ea,el suadere conati sunt quoniam esset possibile de substantia demonstrationem fieri,et de eoquod estquid;quarenequequoniam contingebatsyllogizare eos qui dividunt,intellexerunt,nequequoniamcontingebat sic quemadmodum diximus. Ergo in demonstrationibus quidem cum oporteat quid syllogizare, oportet medium per quod fit syllogismus minus semper esse, et non universaliter de prima extremitate.Divisio autem contra. rium vult,nam universalius sumit medium.Sitenim animal quidem in quo a, mortale autem in quo Ii, et immortalein qua c,homo vero cujus terminumoportet sumere in quo d,omne ergo animal accipit aut mortale, aut immortale: hoc autem est quidquid erat,omne esse aut b,aut c. Rursum hominem semper qui dividit, ponit animal esse,quare de sumit a esse,ergo syllogismus quidem est,quoniam d, aut b, aut omne erit, quare hominem aut mortalem, aut immortalem oportet sumere,nam mortale quidem, aut immortale esse necessarium est animal, mortale autem non necessarium est,sed petitur.Hoc autem eratquod oportebat syllogizare.Et rursus qui ponita quidem animal mortale in quo autem pedes habens,in quo autem c,non habens pedes,hominem vero d, similiter sumit a quidem, aut in b,aut in esse.Omnes enim animal mortale aut pedes habens, aut pedes non habens est, de autem a, nam hominem animal mortale sumpsit esse, quare habens pedes, vel non habens pedes esse animal, necesse est hominem, pedes autem habens non necesse est, sed sumit,hoc autem erat quod oportebat rursum ostendere.Et ad hunc modum semper dividentibus, universale quidem accidit eis medium sumere, de quo oporteat ostendere et differentias et extremitates.In fine autem quoniam hoc est bomo,aut quidquid erat quod quæritur,nihiI dicunt manitestum, quare necessarium est esse,etenim aliamviam faciunt omnem,non quidem contingentes idoneitates, opinantes esse. Manifestum est autem quoniam neque destruere hac via est, neque de accidente aliquid, aut de proprio sylIogizare,neque de genere, neque de quibus ignoretur utrum hoc modo aut illo se bahet,ut putasne diameter est symeter,vel asymeter? si enim sumat quoniam omnis longitudo est symetros vel asymetros,diameter autem longitudo, syllogizatum est quoniam symetervel asymeterest diameter.Si autem sumetur incommensurabile, quod oportebat syllogizare sumetur, non ergo est ostendere, nam via quidem haec,per hanc autem non est ostendere symetrum vel asymetrum, in quo a longitudo,b autem symeter aut assymeter,diameterc. Manifestum est igitur quoniam neque ad omnem considerationem congruit inquisitionis modus,neque in quibus maxime videtur convenire,in his est utilis. Ex quibus ergo demonstrationes fiunt, et quomodo, et ad quae perspiciendum secundum unumquodque propositum manifestum ex dictis.

---

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml.
