# Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.36

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, Book 1, Chapter 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.36

Frequenter autem mentiri evenit, eo quod non bene exponnntur secundum propositionem termini, ut si a quidem sit sanitas, autem ægritudo, vero homo, verum est enim dicere quoniam a nulli contingit inesse, nulli enim Eegritudinisanitas inest; et rursum quoniam inest omni c, omnis enim homo susceptibilisest segriludinis, videbitur ergo accidere nulli homini contingere sanitatem inesse. Hujus autem causa est quod non bene exponuntur termini secundum locutionem, quoniam transsumptis quae iis suntsecundum habitudines,non eritsyllogismus: Ut si pro sanitate quidem ponatur sanum, pro aegritudine autem aegrum. non enim verum est dicere quoniam non contingit segrotanti inesse sanum esse, hocautem non sumpto, non fit syllogismus, nisi contingentis. Hoc autem nonimpossibile,contingitenim nulli homini inesse sanitatem. Hursusin media figurasimilitereritfalsum.Nam sanitatem ægritudini quidem nulli, homini vero omni contingit inesse, quare nulli homini ægritudo. In tertia autem figura secundum contingere accidit falsdm, etenim sanitatem, etasgritudinem, etdiscipiinam, et ignorantiam et omnino contraria omnii eidem contingit inesse, sibi vero invicem impossibile, hoc autem confessum in praedictis. Cum enim eidem plnra contingere inesse, contingebant et sibi invicem. Manifestum igitur quoniam in omnibus bis fallacia fit propter terminorum expositionem, transsumptis enim his quae sunt secundum habitudines, nibil fit falsum. Palam ergo quoniam secundum hujusmodi propositiones semper quod est secundum habitum, pro habitu sumendum et ponendum terminum.

---

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml.
