# Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.42.1.11-15

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, 1.42.1.11 to 1.42.1.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.42.1.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.42.1.11

Si enim verum est dicere quoniam est non album, et quoniam non est album, verum; impossibile est enim simul esse album et esse non album,aut esse lignum album et esse lignum non album: quare si non affirmatio,etnegatio inerit.Ei autem quod est b, non semper c, quod enim omnino non est lignum, neque lignum erit album, nec non album. E converso autem cui inest a, et omni inest, aut enim c, aut d: quoniam autem non possunt simu: esse non album et ese album, inerit, nam de eo quod est album verum est dicere quoniam non est non album. De autem non omnino a erit, nam de eo quod omnino non est lignum, non verum est dicere a quoniam est lignum album; quare verum est, et a non verum, quoniam est lignum album.

---

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml.
