Latin
1.5.1 to 1.5.14
Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.5.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Quando vero idem huic omni quidem, illi vero nulli inest,vel utique omni,vel nulli, figuram quidem hujusmodi voco secundam. Medium autem in hac dico quod de utraque praedicatur; extremitates vero de quibus dicitur hoc,majorem quidemextre- I mitatem, quae juxta medium posita est, minorem vero, quæ longius sita est a medio. Ponitur autem medium foras quidem extremitatum,primum vero positione. Perlectus igilur non erit syllogismus nullo modo in hac figura possibile vero erit et universalibus, et non universalibus existentibus terminis. Universalibus igitur terminis erit syllogismus quando medium huic quidem omni,illi vero nulli ir. erit, etsi ad utrumvis si privativum, aliter vero nullo modo. Prædicetur enim m de quid em nullo,de x vero omni, quoniam igitur convertitur privativa, nulli in inerit n,at m omni x supponebatur,quare nulli x inerit: hoc enim ostensum est prius. Rursum si m quidem omni inest,x vero nulli, neque n x nulli inerit. Nam si m nulli x,nequex nulli inerit,at vero m omni inerat,quare x nulli inerit. Facta est enim rursum prima figura. Quoniam autem convertiturprivativum neque nulli x inerit, quare erit idem syllogismus, est autem ostendere haec et ad impossibile ducentes. Quoniam ergo fit syllogismus sic se habentibusterminis manifestum, sed non pertectus,non enimsolum ex iis quae ab initio sumpta sunt, sed ex aliis perficitur necessarium. Si autem m de omni n et x praedicetur, non erit syllogismus. Termini inesse, substantia, animal, ratio; non inesse, substantia, animal, lapis, medium, substantia. Nee quando de nec de x nullo praedicatur m. Termini inesse, linea, animal, homo"; non inesse, linea,animal,lapis. Manifestum ergo quoniam si fit syllogismus ex universalibus lerminis,necesse est terminos sic se habere, ut in principio diximus.