# Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.5.27-41

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, 1.5.27 to 1.5.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.5.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.5.27

sed positum erat alicuiinesse, non igitur sic sumere contingit terminos. Ex indefinito autem ostendendum est. Quoniam enim verum est m non inesse alicui x,et si nulli inest, nulli vero cum insit non erit syllogismus, manifestum quoniam neque nunc erit.Rursum sipraedicativae, et universale ponatur similiter,ut m omni quidem n. x autem alicui insit,contingit ergo et omni,et nulli x inesse. Termini nulli inesse,album, cygnus, lapis. Omni vero non erit sumere terminos,propter eamdem causam qucem et prius, sed ex indefinito monstrandum est.Si autem universale ad minorem extremitatem est, et m x quidem nulli, vero alicui non inest, contingit n, et omni et nulii x inesse. Termini inesse,album,animal, corvus; non inesse, album,lapis, corvus.Similiter aulem et si praedicativee fuerint propositiones. Termini non inesse, album, animal, nix; inesse, album, animal, cygnus. Manifestum est igitur quoniam si si milis figuræ sint propositiones, et haec quidem universalis, illa vero. particularis, quoniam nullo modo fit syllogismus. Sed nec si alicui, utrique inest, vel non inest, vel huic quidem inest, illi vero non, vel neutri omni, vel indefinitas.Termini autem communes omnium, album,animal, homo,album, animal, inanimatum. Manifestum est igiturex prædictis quoniam si sic se habent termini ad invicem, ut dictum est, fit syllogismus ex necessitate, et si syllogismus, necesse est terminos sic se habere.Palam autem et quoniam omnea imperfecti sunt,qui in hac figura sunt syllogismi:omnes enim perficiuntur assumptis quibusdam,quae vel insunt terminis ex necessitate, vel ponunturvelut hypotheses, ut quando pec impossibile ostendimus. Et quoniam non fit affirmativus syllogismus per hanc figuram, sed omnes privativi, et universales, et particulares.

---

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml.
