# Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.6.1-16

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, 1.6.1 to 1.6.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.6.1

Si autem eidem hoc quidem omni,iJJud vero nulli inest,vel ambo omni vel nulli, figuram quidem bujusmodi voco tertiam. Medium autem in hac dico, quo ambo prædicamus;extremitates vero,quse praedicantur;majorem autem extremitatem,quæ longius est medio; minorem vero, quae propius. Ponitur autem medium foras quidem extremitat,um,ultimum vero positione est. Perfectus igitur non fit syllogismus, nec in hac figura, possibilis vero erit et universa liter, et non universaliter terminis existentibus ad medium. Universaliter quidem quando et p et inerunt omni s, quoniam alicui inerit p ex necessitate, nam quoniam convertitur praedicativa, inerit alicui r. Quare quoniam inest omni s, et alicui t', necesse est alicui inesse.Fit enim syllogismus per primam figuram. Est autem et perimpossibile, et expositione facere demonstrationem: si enim ambo omni insunt,si sumatur aliquod eorum quae sunt s, ut huic et p et inerunt ex necessitate, quare alicui ineritp. Et si omni quidem s, autem nulli inest, erit syllogismus, quoniam alicui non inerit ex necessitate. Nam idem modus erit demonstrationis, conversa r propositione. Ostendetur autem et per impossibile,quemadmoduminprioribus.Si autem insit r,squidem nulli, vero omni s,non erit syllogismus.Termini inesse, animal, equus, homo; non inesse, animal, inanimatum, homo, neque quando ambo de nullo dicuntur, non erit syllogismus. Termini inesse, animal, equus, inanimatum; non inesse,homo, equus inanimatum, medium, insuimatum.Manifestum est igitur et in hac figura etquando erit,et quando non erit syllogismus ex universalibus terminis. Quando enim ambo termini sunt prædicativi,erit syllogismus, quoniam inest alicui extremitas extremitati;quando vero privativi,non erit syllogismus; quando autem hic quidem privativus,ille vero affirmativus;si major quidem fuerit privativus,alter vero affirmativus erit syllogismus,quoniam alicui non inest extremitas extremitati.

---

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml.
