Latin
1.6.28 to 1.6.36
Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.6.28-36
Unproofread scanNot analysed yet
Termini inesse, animal, homo, ferum. Non inesse, animal, scientia, ferum,medium in utrisqueferum. Nec quando ambo privativi ponuntur,est autem unus quidem universalis, alter vero particularis. Termini inesse, quando minor est universalis ad medium,animal,homo,ferum, non inesse, animal, scientia, ferum. Quando autem major, non inesse quidem, corvus, nix, album; inesse vero non est sumere si alicui quidem inest s,alicui autem non inest. Si enim omnis rinsit, autem alicui s, et inerit alicui s. Positum est autem nulli, sed ex indefinito monstrandum est. Neque si uterque alicui medio inest, vel non inest vel unus quidem inest, alter vero non inest, vel hic quidem alicui, ille vero non omni, vel indefinite, nullo modoeritsyllogismus. Termini autem communes omnium, animal, homo, album, animal, inanimatum, album. Manifestum est igitur, et in hac figura, quando erit, et quando non erit syllogismus, et quoniam habentibus se terminis, ut dictum est, fit syllogismus ex necessitate, et si sit syllogismus, necesse est terminos sic se habere. Manifestum est etiam,quia omnes imperfecti sunt in hacfigurasyllogisrni, omnes enim perficiuntur quibusdam assumptis. Et quoniam syllogizare universale per hanc figuram non erit, neque privativum,neque affirmativum.