# Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.7

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, Book 1, Chapter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.7

Palam autem et quoniam in omnibus figuris, aliquando nonfitsyllogismus.Cum prsedicativiquidem, vel privativi sunt utrique termini, et particulares, nihil omnino fit necessarium. Cum autem prædicativus,et privativus,et universalitersumptus privativus,semper fit syllogismus minoris extremitatis ad majorem,ut si a quidem omni vel alicui, autem nulli c; conversis enim propositionibus, necesse est alicui a non inesse. Similiter autem et in aliis figuris, semper enim fit per conversionem syllogismus.Palam etiam quoniam indefinitum pro praedicativo particulari positum,eumdem2faciet syllogismum in omnibus figuris.Manifestum autemet quoniam omnes imperfecti syllogismi perficiuntur per primam figuram. Aut enim ostensive, aut per impossibile clauduntur omnes. Utrinque autem fit prima figura.Etostensive quidem perfectis,quoniam per conversionem claudebantur omnes, conversio autem primam faciebatfiguram,perimpossibilevero demonstratis, quoniam posito falso syllogismus fit. per primum figuram. Ut in postrema figura, si a et omni insunt, quoniam a alicui inest, nam si nulli et omni c, nulli inerit a, sed inerat omni- Similiter autem in aliis. Est etiam reducere omnes syllogismos ad universales syllogismos primae figuræ. Nam qui sunt in secunda figura, manifestum quoniam per illos perficiuntur,verum non similiteromnes, sed universales quidem privativa conversa; particulariumautem utraque per ad impossibile reductionem. Qui vero in prima sunt particulares, perficiuntur quidem per se.Est autem et per secundam figuram ostendere ad impossibile ducentes, ut si a omni 6, et alicui c, quoniam a alicui a inerit. Si enim nulli, autem omni, nulli inerit b. Hoc enim scimus per secundum figuram.Similiter autem et in privativo erit demonstratio; si enim a nulli £, et alicui inest, a alicui non erit, nam si a omni c, autem nulli inest, nulli inerit b. Hæc autem fuit media figura;quarequoniam qui inmedia sunt syllogismi,ornnesreducunlur in primse figurae I universales syllogismos, qui vero particulares sunt in prima, ad eos qui sunt in media, manifestum est quoniam et particulares reducentur ad eos qui in prima figura sunt universales syllogismos; qui vero sunt in tertia,cum universales sint quidem termini, statim perficiuntur per illos syllogismos. Si autem particuIares,sumuntur perparticularessyllogismos primæ figurae, sed hi reducti sunt ad illos, quare et tertiae figuræ particulares.Manifestum ergo quoniamomnes reducentur in primae figurae universales syllogismos. Igitur syllogismi inesse vel non inesse ostendentes,dictum est quomodo se habent, et ad eos qui ex eadem sunt figura, et ad invicem, et ad eos qui ex aliis sunt figuris.

---

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml.
