# Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.9

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, Book 1, Chapter 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.9

Accidit autem quandoque et altera propositione necessaria, necessarium fieri syllogismum, verum non utralibet, sed quae ad majorem extremitatem est, ut si a quidem, b ex necessitate sumptum est inesse, vel non inesse, autem inesse tantum;sic enim sumptis propositionibus ex necessitate a ineritc vel non erit. Nam quoniam omni b ex necessitate inest, vel non inesta, autem aliquid eorum quae sunt b, est manifestum quoniam et c ex necessitate erit alterum horum. Si autem a quidem non necessaria,b autem necessaria;non erit conclusio necessaria. Nam si est, accidit a alicui inesse ex necessitate, per primam et tertiam figuram, hoc autem falsum, contingit enim tale esset cui possibile est a nulli inesse. Amplius autem et ex terminis manifestum quoniam non eritconclusionecessaria; ut si a quidem sit motus,6 autem sitanimal,in quo autemchomo,namque homo animal est exnecessitate,moveturautemanimal non ex necessitate, quare nec homo.Similiter autem et si privativa sit a b;nam eadem demonstratio.In particularibus autemsyllogismis, si universalis quidem est necessaria,et conclusio erit necessaria; si autem particularis, non necessaria, sive privativa, sive praedicativa fuerit universalis propositio. Sit autem primo universalis ( necessaria, et a quidem omni insit ex necessitate, autem alicui insit solum, necesse est ergo a alicui inesse ex necessitate,nam sub est,b autem omni a inerat ex necessitate. Similiter autem et si privativus syllogismus s:t, nam eadem erit demonstratio. Si autem particularis est necessaria, non erit con. clusio necessaria nihil enim impossibile evenit, quemadmodum nec in universalibus syllogismis, similiter autem et in privativis. Termini, motus, animal, album.

---

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml.
