# Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 13

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, Book 2, Chapter 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/13

Similiter autem et per ultimam. Ponatur enim a alicui non inesse, autem omni b, ergo a alicui non iaerit; si ergo boc impossibile, falsum aliLmi non nesse, quare verum est omni. Si vero supponatur nulli inesse, syllogismus quidern edt, etimpossibiIe, non ostendit autem quod propositum est; si enim contrarium supponatur, eadem eruntquæ in prioribus. Sed ad ostendendum alicui inesse, eadem sumenda est hypothesis, nam si a nulli b, autem alicui b, a non omni c: si ergo hoc falsum, verum esta alicui inesse. Quando autem nulli inest a, supponatur alicui inesse, sumptum sit autem et omni inesse ergo, necesse est a alicui inesse; sed nulli inerat, quare falsum est alicui inesse a. Si autem supponatur omni inesse a, non ostenditur propoaitum: sed ad ostenden dum non omni inesse, eadem sumenda hypothesis, nam si a omni 5, et alicui b, a inest alicui c; hoc autem non fuit, quare faI. sum est omni in esse, si autem sic, verum non omni. Si autem supponatur alicui inesse, eadem erunt quæ et in iis quæ prius dicta sunt. Manifestum ergo quoniam in omnibus per impossibile syllogismis oppositum supponendum. Palam,autern et quoniam in media figura ostenditur quodammodo affirmativurn, et in postrema universale.

---

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml.
