Latin
14.14 to 14.23
Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 14.14-23
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc autem postrema figura, si a et omni c, et manifestum ex his quia necesse est a alicui binesse, similiter autemet si alicui csumatur inesse vel a. Rursum in media figura ostensum sit a omni inesse, ergo hypothesis quidem fuit, non omni inesse a, sumptum est autem a omni C, et omni b, sic enim erit impossibile; boc autem prima figura, si a omni c, et omni b. Similiter autem et si ostensum sit alicui inesse, nam hapotbesis quidem fuit, nulli inesse a, sumptum est autem a omni c, et alicui b. Si autem privativus fit syllogismus, hypothesis quidem a alicui inesse, sumptum est autem a nulli c, et omni b, quare fit prima figura, Et si non universalis sit syllogismus, sed a alicui ostensum sit nrn inesse, similiter:nam hypothesis quidem omnib inesse a, sumptum estautem a nulli c, et alicui b, sic enim prima figura, Rursum in tertia figura ostensum sit a inesse omni b, ergo hypotbesis quidem fuitnon omni inesse a, sumptum est autem omni,b, et a omni c, sic enim erit impossibila,boc autem prima figura. Similiter autem et si in aliquo sit demonstratio,non hypothesis qui. dem erit nulli,b inesse a,sumptumest autem alicui b et a omni c,Si autem privativus sit syllogismus, hypothesis quidem a alicui inesse, sumptum est autem ftquidem nulli, autem omni, boc autem media figura. Similiter autem etsi non universalis sit demonstratio, nam hypothesisquidem eritomni inesse a, sumptum est autem c a quidem nulli, autem alicui, hoc autem media figura. Manif'estum ergo quoniam per eosdem terminos et ostensive est demonstrare unumquodque propositum, et per impossibile. Similiter autem erit, et cum sint ostensivi s; yllogismi,ad impossibile deducere in terminis sumptis, quando opposita propositio conclusioni sumpta fuerit, nam fiunt iidem syllogismi.