# Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 14.14-23

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, 14.14 to 14.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/14.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/14.14

Hoc autem postrema figura, si a et omni c, et manifestum ex his quia necesse est a alicui binesse, similiter autemet si alicui csumatur inesse vel a. Rursum in media figura ostensum sit a omni inesse, ergo hypothesis quidem fuit, non omni inesse a, sumptum est autem a omni C, et omni b, sic enim erit impossibile; boc autem prima figura, si a omni c, et omni b. Similiter autem et si ostensum sit alicui inesse, nam hapotbesis quidem fuit, nulli inesse a, sumptum est autem a omni c, et alicui b. Si autem privativus fit syllogismus, hypothesis quidem a alicui inesse, sumptum est autem a nulli c, et omni b, quare fit prima figura, Et si non universalis sit syllogismus, sed a alicui ostensum sit nrn inesse, similiter:nam hypothesis quidem omnib inesse a, sumptum estautem a nulli c, et alicui b, sic enim prima figura, Rursum in tertia figura ostensum sit a inesse omni b, ergo hypotbesis quidem fuitnon omni inesse a, sumptum est autem omni,b, et a omni c, sic enim erit impossibila,boc autem prima figura. Similiter autem et si in aliquo sit demonstratio,non hypothesis qui. dem erit nulli,b inesse a,sumptumest autem alicui b et a omni c,Si autem privativus sit syllogismus, hypothesis quidem a alicui inesse, sumptum est autem ftquidem nulli, autem omni, boc autem media figura. Similiter autem etsi non universalis sit demonstratio, nam hypothesisquidem eritomni inesse a, sumptum est autem c a quidem nulli, autem alicui, hoc autem media figura. Manif'estum ergo quoniam per eosdem terminos et ostensive est demonstrare unumquodque propositum, et per impossibile. Similiter autem erit, et cum sint ostensivi s;yllogismi,ad impossibile deducere in terminis sumptis, quando opposita propositio conclusioni sumpta fuerit, nam fiunt iidem syllogismi.

---

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml.
