# Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 15

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, Book 2, Chapter 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/15

In qua autem figura est ex oppositis propositionihus syllogizare, et in qua non est,sic erit manifeslum.Dico autem oppositas esse propositiones, secundum locut.ionem quidem quatuor, ut omni et,n ulli et omni et non omni, et aliqui et nulli, et alicui et non alicui inesse; secundum veritatem autem Ires, nam alicui et non alicui secundum locutionem opponuntur solum; harum autem contrarias quidem universales, omni nulli inesse, ut omnem disciplinam esse studiosam, nullam esse studiosam, alias vero oppositas.ln prima igitur figura non est ex oppositis propositionibus syllogismus, neque affirmativus, neque negativus; affirmativus quidem,quoniam oporlel utrasque affirmativas esse propositiones,oppositæ autem affirmatio et negatio; privativus autem,quoniarn oppositas quidem idem de eodem praedicant et negant,in trimaautem medium non dicitur de utrisque, sed de illo quidem aliud negatur,idem autem de alio prædicatur, hae vero non opponuntur.

---

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml.
