Latin
Book 2, Chapter 16
Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 16
Unproofread scanNot analysed yet
In media autem figura. et ex oppositis, et ex contrariis contingit fieri sylJogismum. Sit enim bonum quidem in quo a, disciplina autem in quo b et c; si ergo omnem disciplinam studiosam sumpsit,et nul- Iam,a inest omni b,et nulli c,quare nulli c, nulla ergo disciplina disciplina est. Similiter autem et si omnem sumens studiosam disciplinam,medicinam vero non studiosam sumpsit,nam a bquidem omni, autem nulli,quare aliqua disciplina non erit discipIina. Et si a quidem omni,b autem nulli, est autem quidem disciplina, autem medicina,a vero opinio,nulIam enim disciplinam opinionem sumens sumpsit aliquam disciplinam esseopinionem. Differt autem a priore in terminis converti,nam prius quidem ad b, nunc autem rd affirmativum. EL si sit non universalis altera propositio,similiter,semper enim medium est, quod ab altero quidem negative dicitur, de altero vero affirmative. Quare contingit opposita quidem perfici, non autem semper,neque omnino,sed sic se habeant, quae sunt sub medio, ut vel eadem sint, vel totum ad partem; aliter autem impossibile, non enimerunt propositiones ullo modo, neque contrariæ, neque oppositæ.