Latin
19.7 to 19.14
Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 19.7-14
Unproofread scanNot analysed yet
nam si impossibile est a inesse d,interempto a, non amplius erit faIsum. In superiori autem de quo praedicatur; nam si non possibile est inesse b, interempto non amplius erit impossibile; similiter autem et cum privativi sint syllogismi. Manifestum ergo quoniam cum impossibile non ad priores terrninos,non propter positionem accidit falsum; an nec si semper propter hypothes? s erit falsum? nam si non ei quod est b, sed ei quod esl positum est inesse a, Ic autem c, et hoc d, etsic rnanetimpossibile; similiter autem etin sursum sumenti terminos, quare (quoniam cum est, et cum non est, hoc accidit impossibile) non erit propter positionem,aut cum non est hoc, nihilominus fieri falsum. Nee sic sumendum ut alio posito accidat impossibile, sed quando ablato hoc idem per reliquas propositiones concluditur impossibile, eo quod idem falsum accidere per plures hypotheses nihil fortass inconveniens est, ut parallelas, contingere, et si major est qui interius est, eo qui exteri us, et si triangulus habet plures rectos duobus.