Latin
Book 2, Chapter 25
Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 25
Unproofread scanNot analysed yet
Deductio autem quando medio quidem primum palam est inesse, postremo autem medium dubium quidem similiter autem credibile aut magis conclusione. AmpIius,si pauciora sunt mediapostremoetmedio, omnino enim propinquius esse accidit scientiæ. Ut sit a docibile, in quo disciplina, justitia, ergo disciplina quoniam docibiIis,manifestum; justitia autem si disciplina,dubium. Si if! itur similiter aut magis credibile sit b quam a c,deductio est, propinquius enim scientiæ,per quod assumpserint a c, disciplinam prius non babentes. Aut rursum si pauciora media sint b c, nam et sic propinquius est scientiæ. Ut si sit quadrangulare,in quo autem e rectilineum,in quo j circulus,si ergo ejus quod est et unum solum sit medium,per lunares figuras æqualem fieri rectilineo circulum propinquius erit scientis. Quando autem neque credibilius est b quam a c, neque pauca media, non dico deductionem, neque quando immediata est b c, disciplina enim quod hujusmodi est.