# Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 26

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, Book 2, Chapter 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/26

Instantia autem est propositio propositioni contraria.Dilfert autem a propositione,quoniam contingit quidem instantiam esse in parte, propositionem vero aut omnino non contingit,aut non in universalibus syllogismus. Fertur autem instantia duobus modis et per duas figuras: duobus modis quidem, quoniam aut universalis aut particularis omnis instantia; per duas autem figuras, quoniam oppositae feruntur propositioni, opposita autem in prima et tertia figura perficiuntur soIis.Nam quando postutatur omni inesse, instamus quoniam nulli, aut quoniam alicui non inest. Horum autem nulli quidem ex prima figura, alicui autem non ex postremat Ut sit a unam esse disciplinam, in quo contraria; proponit ergo unam esse contrariorum discipIinam, aut quoniam omnino non est eadem oppositorum instant. Contraria al1lem opposita,quare fit prima llgura; aut quoniam noti et ignoti non una, haec autem tertia. Nam secundum tertiam notum et ignotum contraria quidem esse verum, unam autem esse eorum disciplinam, falsum.Rursum in privativa propositione similiter: cum postulat enim non esse contrariorum unam disciplinam, aut quoniam omnium oppositorum, aut quoniam contrariorum aliquorum est eadem discipHna,dicimus, ut sani et ægri, ergo omnium quideru ex prima, aliquorum vero ex tertia figura, Simpliciter autem in umnibus universaliter quidem instantibus, necesse est ad id quod nniversaie est proposito contradictionem dicere (ut. si non unam existimet contrariorum omnium, dicere oppositorum unam; sic autem necessse est primam esse figuram, medium enim fit universale ad hoc quod ex principio); quod autem ad hoc in parte est universale, dicitur propositio, ut noti et ignoti non eadem, nam contraria universale ad bæc, et fit tertia figura, medium enim in parte sumptum, ut notum et ignotum. Nam ex quibus est syllogizare contrarium, ex iis et iastantias conamus dicere, quare et ex his solis figuris ferimus,nam in his solis oppositi syllogismi,per mediam enim figuram non fuit arfirmare.Amplius autem et si sit,oratione indiget pIurima, quæ est per mediam figuram, ut si non concedant a inesseb,eo quod non sequitur hoc c, hoc enim per alias propositiones manifestum; non oportet autem instantiam converti ad alia, sed statim manifestam habere alteram propositionem. Quapropter et signum ex sola hac figura non est. Perspiciendum autem et de aliis instantiis, ut de iis qua? sunt ex contrario, et simili, et secundum opinionem, et si particularem ex prima, vel privativam ex media possibile est sumere.

---

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml.
