Latin
4.1.13 to 4.1.19
Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 4.1.13-19
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter autem et. si b quidem falsa, a autem vera,nam hi quidem termini ad demonstrationem, nigrum, animatum, cygnus. Sed et si utraeque assumantur affirmare, nihil enim prohibet quidem omne sequi,a autem toti non inesse, et a alicui inesse,ut omni cygno animal,nigrum vero nulli cygno,et nigrum inest alicui animali: quare si sumatur a et omni inesse,b quidem tota vera, a autem tota falsa, et conclusio vera. Similiter autem et a sumpta vera,nam per eosdem terminos demonstratio. Rursum hac quidem Lota vera esistente,illa vero in aliquo l'aIsa,possibile est enim quidem omni inesse,a autem alicui c et alicui b,ut bipes quidem omni hommi,pulchrum non omni,et pulchrum alicui bipedi inest. Si ergo sumatur a et toti inesse,b quidem tota vera, a autem in aliquo faIsa,concIusio autem vera. Similiter autem et a quidem vera,b autem falsa in aliquo sumpta, transpositis enim eisdem terminis erit demonstratio. Et cum haec quidem est privativa,illa vero affirmativa,quoniam possibile est quidem toti inesse, a autem alicui c,et quando sic se habeant,non omni inesse a. Si ergo assumatur quidem toti inesse, a autem nulli, privativa quidem aliquo falsa, altera autem tota vera,et conclusio erit vera,Rursum quoniam ostensum est quod cum a quidem nulli inest,et alicui, evenit a alicui non inesse, rnanifestum igitur quoniam et cum a tota est vera, b autem in aliquo falsa, contingit conclusionem esse veram: si enim sumatur a quidem nulli c, autem omni, a e quidem tota vera, b autem in aliquo falsa. Manifestum autem et in particularibus syllogismis quoniam omnino per falsaerit verum, non iidem termini sumendi,et quando universales fuerint propositiones, in prædicativis quidem prædicativi,in privativis autem privativi;