Latin
Book 2, Chapter 4
Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 4.2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed est cum nullum sit verum eorum quae sunt in syllogismis, et conclusionem similiter esse veram, non tamen ex necessitate. Causa autem quoniam cum duo sic se habent ad invicern,ut cum alterum sit, ex necessitate esse alterum, hoc cum non sit quidem, nec alterum erit; cum autem sit, non necesse est esse alterum idem autem cum sit, et non sit,impossibile ex necessitate esse idem. Dico autem, cum sit a album, esse magnum ex necessitate, ecum non sit a aIbum,b esse magnum exnecessitate; quando enim cum hoc sit (ut a) album, illud necesse est (ut b) esse magnum, cum autem sit rnagnum,c non esse album, necesse est,si a sit album,c non esse aIbum. Et quando duobus existentibus, cum alterum sit, necesse est alterum esse, hoc autem cum non sit,necesse est a non esse,cum ergo non sit magnum, a non potest album esse, cum vero a non sit album, necesse est magnum esse,accidit ex necessitate cum magnum non sit; idem esse magnum: hoc autem im possibiIe, nam si non est magnum,a non eritalbum ex necessitate; si ergo cum non sita aIbum,b erit magnurn,accidit, si non est magnum,b esse magnurn,ut ertria.