# Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 8

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, Book 2, Chapter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/8

Convertere autem est transponentem conclusionem facere syllogismum, quoniam vel extremum medio non inerit, vel hoc postremo;necesse est enim conc 'usione conversa,et altera remanente propositione, interimi reliquam; nam si erit, et conclusio erit: ditfert autem opposite aut contrarie convertere conclusionem, non enim fit idem syllogismus utrolibet conversa; paIam autem bocerit persequentia.Dico autem opponi quidem omni inesse non omni, et alicui nulli,contrarie autem omni nuIli,et alicui non alicui inesse.Sit enim ostensum a de per me dium 6; si igitur sumatur a nulli inesse,omni autem b,nuIli inerit b,et si a quidem nulli e, autem omni c,a non omni b,et non omnino nulIi,non enim ostendebatur universale per tertiam figuram. Omnino autem eam quæ est ad majorem extremitatem propositionem non est detruere universaliter per conversionem,semper enim interimitur per tertiam figuram,necesse enim ad postremam extremitatem utrasque sumere propositiones.Et si privativus sit syllogismus similiter: ostendatur enim a nulli inesse per b,ergo si sumatur a omni inesse, nulli autem b,nuIli inerit b. Et si a et omni c,a alicui b,sed nulli inerat.Si autem opposite convertatur conclusio, et alii syllogismi oppositi, et non universales erunt,fit enim altera propositio particularis, quare conclusio erit particularis. Sit enim praedicativus syllogismus, et convertatur sic, ergo si a non omni c,b autem cmni b,non omni c. Et si a quidem non omni c,b autem omni a,non omni b. Similiter autem et si privativus sitsyllogismus,nam si a alicui inest,b autem nulIi,b alicui non inerit, et non simpliciter nulIi, et si a quidem alicui c, autem omni,quemadmodurn in principio sumptum est,a alicui inerit.ln particularibus autem syJlogismis quando opposite convert itur concJusio,interimuntur utræque propositiones,quando vero contrariæ,neutra; non enim jam accidit quemadmodum in universalibus interimere deficiente conclusione secundum conversionem,sed nec omnino interimere. Ostendatur enim a de aliquo per 6; ergo si suma. tur a nulli inesse,b autem alicui c,a alicui non inerit,et si a nulli c,b autem omni, nulli inerit b; quareinterimentur utræque.Si autem contrarie convertantur,neutra; nam si a alicui non inest,b autem omni,b alicui non inerit, sed nondum interimitur quod ex principio, contingit enim alicui inesse,et alicui non inesse: universali autem sublato a b,omnino non fit syllogismus. Si enim a quidem alicui non inest,b autem alicui inest, neutra propositionum universalis est. Similiter autem et si privativus sit syllogismus,si enim sumatur a omni inesse,interimuntur utræque; si autem alicui,neutra; demonstratio autem eadem.

---

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml.
