# Speculatio De Rhethoricae Cognatione 3

Boethius, Speculatio De Rhethoricae Cognatione, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/speculatio-de-rhethoricae-cognatione/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/speculatio-de-rhethoricae-cognatione/3

Materia vero hujus facultatis est omnis quidem res proposita ad dictionem; fere autem civilis quæstio. In hanc species a rhetorica venientes quasi quædam Formae capiunt sibi materiam, et tripliciter informatam tenent figura, quod posterius liquebit: ut civilis quaestio quæ adhuc informis secundum species erat, fiat accepto fine unicuique specierum rhetoricæ subjecta. Ut formis adhuc civilis quæatio, cum acceperit ex,judiciali finem justi, fiat ipsa civilis quæstio in judiciali genere constituta. Cum vero ex deliberativo sumpserit utile vel honestum, tunc fiat ipsa civilis quaestio in deliberativo causarum genere constituta. Si vero ex demonstratione sumpserit bonum,tuncdemonstrativa fit civilis quaestio.Veniunt autem in materiam species ex rhetorica: quod aliter in materia sua quælibet facultas non potest operari, quam si suas ad hi beat partes; absentibus enim cunctis suis partibus,rhetorica ipsa quoqup est absens.

---

Boethius, Speculatio De Rhethoricae Cognatione, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1038/tmp1038/tmp1038.tmp1038.opp-lat1.xml.
