# Speculatio De Rhethoricae Cognatione 5

Boethius, Speculatio De Rhethoricae Cognatione, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/speculatio-de-rhethoricae-cognatione/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/speculatio-de-rhethoricae-cognatione/5

Nunc de partibus rhetoricæ providendum est. Partes enim rhetoricas sunt quinque; inventio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatio. Partes au-, tem vocantur idcirco, quia si quid harum defuerit oratori, imperfecta facultas ESt. Atque ideoquæuniversa formant oratoriam facultatem,ea partes facultatis ejus dicere. nihil ahs1udum est. Sed hæpartes quoniam rhetoricae facultatis sunt, totamque rbetoricam facultatem componunt, necesse est ubi fuerit rhetorica, ipsae quoque subsequantur. At est rhetorica in propriis speciebus integra: omnes igitur rhetoricæ partes inerunt rhetoricas speciebus. Quocirca etiam his civilibus negotiistractandis adhibebuntur, quae a supradictisrhetoricæspeciebus informantur. Æque igitur in judiciali negotio et in deHberativo et in demonstrativo, inventio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatioque, conveniunt.

---

Boethius, Speculatio De Rhethoricae Cognatione, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1038/tmp1038/tmp1038.tmp1038.opp-lat1.xml.
