# Speculatio De Rhethoricae Cognatione 7

Boethius, Speculatio De Rhethoricae Cognatione, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/speculatio-de-rhethoricae-cognatione/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/speculatio-de-rhethoricae-cognatione/7

Haec igitur rhetorica oratio habet partes sex: proæmium, quod exordium est, rationem, partitionem, confirmationem, reprehensionem, perorationem; quae partes instrumenti rhetoricae facultatis, quoniam rhetorica in omnibus suis <,peciebus inest, eisdem (d) inerunt; nec potius inerunt, quam hisdem quae peragunt administrabunt. Itaque et in judiciali genere causarum necessariusestordo proæmii et narrationis atque caeterorum, quae (e) in demonstrativo deliberativoqne necessaria sunt. Opus autem rhetoricae facultatis docere et movere: quod nihilominus bisdem fere sex instrumentis, id est orationis partibus, administratur. Partes autem rhetoricæ, quoniam partes sunt facultatis, ipsæ quoque sunt facultates. Quocirca ipsae quoque orationis partibus quasi instrumentis utentur in partem, atqne ut his operentur, eisdem inerunt. Nam nisi adsint (/') prædictæ rbetoricae partes, ut inveniat, eloquatur, disponat, meminerit, pronuntiet, nil agat orator. Eodemque modo eae (g) quae fere partes instrumenti, nisi habent omnes rationis partes, frustra sunt.Huj us autem facultatis effectororatorest cujus est officium dicere apposite ad persuasionem.

---

Boethius, Speculatio De Rhethoricae Cognatione, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1038/tmp1038/tmp1038.tmp1038.opp-lat1.xml.
