Latin
9
Boethius, Speculatio De Rhethoricae Cognatione 9
Unproofread scanNot analysed yet
Quid igitur est dicendum? Patet via rationi. Nequeenim causae ejus pars esse dicitur consti-, tutio, quae in controversiam venit, et quam status constituit: cum præsertim qui additur ad causam status, jam una constitutione firmata, non sit principalis sed accidens; atque in uno negotio lot veniant controversiae quot sunt constitutiones. Sed quot controversia? ,tot causae: et licet eas unum contineat negotium, causæ tamen impermixtæ sibi variantur. Ut qui juvenem de lupanari exeuntem vidit, paulo post de eodem loco uxorem suam vidit egressam,accusatjuvenemadulterii. Hic unum negotium quod vertitur est; causae autem duae: una conjecturalis, si neget se fecisse; altera finitiva, si in lupanari concubitum non dicat posse adulterinm putari. Sed neque neganti pars es1 ejusdem controversiæ conjecturalis status; neque definienti definitio: totam enim continet causam. Causam autem voco non generaliter, sed controversiam constitutione aliqua firmatam. 1O. Sunt autem partes constitutiones causae generalis hoc modo. Si enim omnis causa conjecturalis esset, nec atiu8 status inveniretur, non esset status conjecturalis causae pars,sed ipsa causa esset sine dubio conjectura. Sed quoniam partim conjectura, partim sine, partim qualitate. partim translatione, causae omnes tenentur, pars est constitutio causae, non ejus quam tenendo informat, sed ejus quam dividit generalia: cujus scilicet quasi membrum aliquod abscidens suum facit unaquaeque constitutio. Sunt igitur partes ut species causa' constitutiones generalis, non ejus quam unaquaeque tenens informaverit. i i. Quare est genns rhetoricæ tacultas. Rbetoricæ vero species tres (a),judicialis, demonstrativa, deliberativa. Materia autem civilis quæstio,quæ dicitur causa. Partes hujus materiæ constitutiones. Rbeloricæ partes,inventio,dispositio, elocutio, memoria, actio. Instrumentum, oratio. Instrumenti partes, exordium, narratio, partitio, confirmatio, reprehensio, peroratio. opera, docere et movere. Actor, orator. Officium hujuB,bene dicere. Finia,tum bene dixisse tum persuadere est.