Latin
Book 1, Chapter 1
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 1.1
Unproofread scanNot analysed yet
Propositum quidem negotii et methodum invenire per quam poterimus syllogizare de omni proposito problemateex probabilibus, et ipsi disputationem sustinentes nibil dicernus repugnans Primum igiturdicendum quid est syllogismus, et quæ ejus differentiae, quomodo sumatur dialecticus syllogismus; hunc enim quærimus secundum propositum negotium. Est itaque syllogismus oratio in qua positis quibusdam aliquid aIi ud a positis:ex necessitate accidit per ea quae posita sunt. Demonstratio vero est quando ex veris et primis syllogismus erit, aut ex talibus quae per aliqua prima et vera ejus quae circa ipsa est cognitionis principium sumpserunt. Dialecticus aulem sylogismus est qui exprobabilibu est collectus. Sunt autem vera et prima quae non per alia,sed per se ipsa fidem habent. Non enim oportet in disciplinaribus principiis inquirere pro pter quod, sed secundumunumquodqueprincipiorum ipsam per se esse fidem. Probabilia autem sunt quae videntur omnibus, aut plurimis, aut sapientibus, et his vel omnibus, vel plurimis, vel maxime familiaribus et probatis. Litigiosus autem est syllogismus ex iis quae videntur probabilia, non sunt antem. Et qui ex probabilibus quidem, aut ex iis quæ videntur probabilia, est apparens. Non enim omne quod videtur probabile etiam est probabile, nihil enim eorum quæ dicunturprobabilia in superficie habet omnino phantasiam, velut circa litigiosarum disputationum principia accidit se habere; statim enim sæpius etiam eis qui parva videre pos-, sunt manifesta est in his falsitatis natura. Ergo priorquidem eorum(qui dicti sunt litigiosi syllogismi) etiam syllogismus dicatur. reliquusvero litigiosus quidem syllogismus,syllogismus autem non,eo quod videtur quidem ratiocinari,ratiocinaturautem minime. Amplius autem praeter omnes (qui dicti sunt; syllogismus, ex iis quæ sunt circa aliquas disciplinas pecularia fiunt paralogismi, quemadmodum in geometria et huic cognatis accidit se habere. Videtur autem hic modus differre a dictis syllogismis,nam neque ex veris et primis colligit pseudographus,neque ex probabilibus, nam sub definitione non cadit,neque enim quae omnibus videntur sumit,nequequaepluribus,neque sapientibus,ethis, neque omnibus,neque plurimis, neque probatissi- "mis; sed ex peculiaribus quidem disciplinæ sumptis, non veris autem, syllogismum facit, nam eo quod aut semicirculos describit non ut oportet, aut Iineas aliquas ducit non ut ducendæ sunt, paralogismum facit. Species igitur syllogismorum, ut figuraliter sit complecti,dictae sint. Summatim autem dicendo de omnibus prædictis et de his quae postea sunt dicenda,in tantum nobis determinatum sit, eo quod de nullo eorum exactam rationem assignare deligimus,sed aliquantulum figuraliter de his volumus pertransire,omnino sufficiens arbitrantes esse secundum propositam methodum posse cognoscere quoquomodo unumquodque illorum.