# Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 1.1-3-10

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, 1.1 to 1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/1.1-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/1.1-3

Post hæc autem de iis quae ad genus etproprtum, inspiciendum;sunt autem hæc elementa eorum quae sunt ad terminos, et his ipsis raro considerationes fiunt disputantibus.Siergo ponatur genus alicujus existentium,r;rimum quidem inspiciendum ad omnia qux e cognata sunt ei quod dicitur, si de alio non prædicatur, quemadmodum est in accidente.Ut si voluptatis bonum ponaturgenus,si aliqua voluptas non bonum. Nam si hoc manifestum est quoniam non genus bonum voluptatis,nam genusde omnibus qure sunt sub ipso speciebus prædicatur; deinde si non in eo quod quid est prædicatur,sed ut accidens, quemadmodum albuin, de nive,de anima, a seipso agit.-itum.-neque enimnixidipsum quod est,album, quapropter non est genus album nivis;neque anima idipsum quod est,agitatum, namaccidit ei moveri, quemadmodum et animali frequenter et ambulare et ambulans esse. Amplius,agitalum non quid est, sed quid faciens vel patiens significare videtur; similiter autem et album,non enim quid est nix,sed quale quid est indicat; quare neutrum horum in eo quod quid est prædicatur. Maximeautem inaccidentis definitione inspiciendum, si aptatur ad dictum genus, ut ad quae nunc dicta sunt: contingitenim quidpiam movere seipsum, et non,similiter autem et album esse,et non;quare neutrum horumgenus, sed accidens, eo quod accidens dicim us,quod contingit idem inesse alicui, et non. Amplius, si non in eadem divisione est genus, et species, sed hæc quidem substantia,illud autemquale.Utnixquidem et cygnus subslantia,album autem non substantia, sed quale;quare non est genus album nivis,neque cygni. Rursum disciplina quidem aliquid, bonum autem, et pulchrum quale; quare non est genus pulchrum, vel bonumdisciplinae,nam genera eorum quae sunt ad aliquid,et ipsa adaliquidoportetesse, ut in duplici:etenim multiplex est genus duplicis, et ipsum eorum quæ sunt adaliquidest.Ut universaliter autem dicatur, in eadem divisione oportet genus esse speciei,nam si species substantia,etgenus, et si quale quidpiam species est.genus quale quidpiam, ut si album quale quidpiam et color.Similiter autem et in aliis.

---

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml.
