# Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 1.1.1-10

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, 1.1.1 to 1.1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/1.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/1.1.1

Utrum autem idem an diversum secundum propriissimum eorum (qm dicti suntde eodem) modo-: rum,dicendum (dicebatur autem IJropriissime idem, quod numero unum),considerandum autem ex ca, sibus, et conjugatis, et oppositis. Nam si justitia idem est fortitudini,et justus forti,etjuste fortiter, similiter autem et in oppositis.Nam si hæc eadem, etopposita bis,eadem secund um quamlibet ictarum oppositionum, Nihil enim differt hoc vel hoc modo oppositum sumere, eo quod idem est. Rursum ex effectivis et corruptivis,et generationibus et eorruptionibus,et omnino ex iis quae similiter se habent alterum ad alterum. Nam quaecunque simpliciter eadem, etiam generationes eorum et corruptiones eædem, et effectiva et corruptiva. Considerandum autem et quorum alterum maxime dicitur quodvis esse,si et alterum ipsorum secundum idem maxime dicitur.Sir.ut Xenocrates beatam vitam et studiosam assignavit eamdem,eo quodomniumvitarummaxime eligenda studiosa et beala,llDum enim maxime eligendum et maximum. Similiter et in aliis hujusmodi.Oportet autem utrumque unum numero esse, quod dicitur maximum et maxime eligendum; si autem nOn,non erit ostensum quod idem. Non necessarium enirn,si fortissimi Graecorum sunt Peioponnesii,et Lacedæmonii, eosdem esse Peloponnesios Lacedæmoniis,eo quod non unus numero Peloponnesius et Lacedaemonius, sed contineri quidem alterum ab altero necessarium,ut Lacedaemonii aPeioponnesiia; si autem non,accidet seipsis invicem esse meliores si non continentur alteri ab alteris: necesse est enim Peloponnesios meliores esse quam Lacedæmonios,si non continentur alteri ab alteris,, Dam omnibus reliquis sunt meliores.Similiterautem et Lacedaemonios necesse est meliores esse Polopoanesiis, nam et isti omnibus caeteris sunt meliores, quare se invicem meliores fiunt. Manifestum ergo quoniam unum numero esse oportet,quod optimum et maximum dicitur, si debeat quod idem sint ostendi.Propterquod Xenocrates non idem assignavit: non enim uno numero beata et studiosa vita, quapropter non necessarium eamdem esse,eo quod ambae maxime eligendæ, sed altera sub altera.

---

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml.
