Latin
Book 1, Chapter 11
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 1.11
Unproofread scanNot analysed yet
Instrumenta autem perquae abundemus syllogismis sunt quatuor. Unum quidem, propositiones sumere. Secundum autem, quotupliciter unumquodque dicitur posse distinguere. Tertium, differentias invenire. Quartum autem, similitudinis consideratio. Sunt autem et modo quodam etiam tria horum propositiones. Est enim unumquodque eorum propositionem facere, ut quod eligendum est honestum, vel delectabile, vel utile, et quod differt sensus a disciplina, eo quod amittenti eam possibile est rursum sumere, illum autem impossibile. Etquoniam similiterse babelsalubre ad sanitatem, et habile ad bonam habitudinem. Est autem prima propositio ab iis quae multipliciter dicuntur, secunda a differentiis, tertia vero a similibus.