# Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 1.12

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, Book 1, Chapter 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/1.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/1.12

Ergo propositiones quidem eligendum quotquot modis determinatum est in propositione, aut omnium opiniones proponenti, aut plurium aut sapientum, et horum vel omnium, velplurimorum, vel notissimorum. Aut etiam contrarias apparentibus, et quaecunqueopinionessecundum artem sunt;atoportet protendere contrarias apparentibus probabilibus, secundum contradictionem) quemad modum dictum est prius. Utile autem et facere eas in eligendonon solum quae sunt probabiles, sed et similes eis, ut quod contrariorum idem est sensus, nam et scientia contrariornm est eadem. Etquod videmussuscipientes aliquid,non emittentes, nam et in aliis sensibus sic est, nam et audimus suscipientes aliquid, non emittentes, et olfacimus eodem modo, similiter autem et in aliis.Amplius:qusecunqueinomnibusvel plurimis videntur, sumendum ut principium et apparentem positionem, nam ponunt qui non conspiciunt, in aliquo non sic habel. Eligere autem oportet et ex scriptis disceptationibus. Descriptiones autem facere in unoquoque genere supponentes seorsum (ut de bono;:aut de animali, et de bono omni) incipientem a quid est. Adnotare autem et singulorum opiniones, ut quod Empedocles quatuor dixit clementa corporum esse. Ponet enim aJiquis quod ab aliquo probato dictum est. Sunt autem (ut figuraliter sit complecti) propositionum et problematum partes tres; nam aliae sunt morales propositiones, aliae naturales, alix rationales. Morales quidembujusmodi, ut utrum oporteat parentibus magis an legibus obedire, si dissentiant. Rationales vero, ut utrum contrariorum eadem disciplina, annon. Naturales autem, ut utrum mundus sitseternus, necne. Similiter autem et problemata. At vero quales sint singulae earum quae dictae sunt, definiliGne quidem non facile assignare est de ipsis. Est autem ea(quae per inductionem est) assuetudine tentandum cognoscere unamquamque earum, secundum praedicta exempla consideranti. Ad philosophiam igitur, secundum veritatem de his negotiandum, dialectico autem modo ad opinionem. Sumendæ autem quam maximeuniversales propositiones omnes,et una faciendamultae,utquod oppositorum eadem disciplina, deinde quod contrariorum et quod et aliquid. Eodem modo et ipsae rursum dividendae, quousque contingere potest divisio, ut quod boni, et mali,et albi, et nigri, et frigidi, et calidi; similiter autem et in aliis. De propositionibus igitur sufficiant prædicta.

---

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml.
