# Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 1.13.1-20

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, 1.13.1 to 1.13.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/1.13.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/1.13.1

Ipsum autem quotupliciter negotiandum est, non solum quaecunque dicuntur secundum alium modum, sed et rationes eorum tentandum assignare, ut non solum quod bonum alio quidem modo dicitur justitia et fortitudo, habile autem et salubre, sed quodetillaquidem eo quod ipsa qualia quædam sunt, hæc autem eo quod effectiva alicujus,et non eoquod qualia quædam sunt; similiter autem et in aliis. Utrum autem multipliciter, aut uno modo specie dicitur, per hæc considerandum. Primum quidem in contrario perspiciendum si multipliciter dicitur, sive specie, sive nomine dissonet. Quaedam enim statim et nominibus alia sunt, ut acuto in voce contrarium est grave, in magnitudine autem obtusum; patet igitur quod contrarium acuto multipliciter dicitur, si autem lhoc, et acutum. Nam secundum utrumque horum aliud erat contrarium, non enim idem acutum erit obluso et gravi contrarium; utriqwe autem acutum contrarium. Rursum gravi in voce qui dem contrarium acutum, magnitudine autem leve; quare multipliciter grave dicitur,eo quod etcontrarium. Similiterautem et pulchro, ei quidem quod in animali turpe, ei vero quod est in domo, perniciosum; quare æquivocum pulchrum. In quibusdan autem nominibus quidem nullo modo dissonat, specie autem manifesta in eis statim differentia est, ut in claro et obscuro; vox enim clara et obscura dicitur. Similiterautem etcolor. Ergo nominibus quidem nihil dissonant., specie autem manifesta in eis statim differentia est; non enim similiteret color clarus dicitur, et vox clara. Manifestum autem id est et per sensum, nam eorum quae eadem sunt specie, idem sensus; at clarum quod in voce et in colore non eodem sensu judicamus, sed hoc quidem visu, illud autem'auditu.S!militer autem et acutumetobtusum in humoribus et ir magnitudinibus, sed hoc quidem tactu, illud autem gustu. Nam neque hæc dissonant nominibus, neque in seipsis, neque in contrariis, obtusum enim est contrariumutrique.

---

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml.
