Latin
1.13.21 to 1.13.39
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 1.13.21-39
Unproofread scanNot analysed yet
Amplius si huic quidem est aliquid contrarium, illi autem simpliciter nihil, utei quae est a potu delectationi, ea quae est a siti tristitia, contrarium; ei autem quae est ab eo quod est considerare quod diameter est costae incommensurabilis, nihil. Quare multipliciter delectatio dicitur. Et ei quidem quae est secundum mentem amare, odire contrarium est; ei autem quæ est secundum corporalem actum, nihil; manifestum ergo quoniam amare aequivocum. Praeterea in mediis, Si huic quidem est aliquid medium, illi autem nihil, aut si utrisque quidem est, non idem autem, ut clari et obscuri, in coloribus quidem aliquid est medium, fuscum, in voce: autem nihil, aut si forte raucum, quemadmodum quidam dicunt raucam vocem medium esse, quare æquivocum clarum, similiter et obscurum. Insuper si horum quidem plura media, illorum autemunum, ut in claro et obscuro. Nam in coloribus plura media, in voce autem unum, raucum. Rursum in eo quod secundum contradictionem oppor. itur, considerandum si multipliciter dicitur. Nam si hoc multipliciter dicitur, et quod huic opponitur multipliciter dicetur. Ut non videre multipliciter dicitur, unum quidem non habere visum, alterum autem non operari visu. Si autem boc multipliciterdicitur, necessarium est et videre multipliciter dici: utrique enim non videre opponitur, ut ei quidem quod est non habere visum, habere; illi autcm quod non est operarivisu, operari. Ampliusin hisqusesecundum privationem et habitum dicuntur perspiciendum. Si enim alterum mullipliciter dicitur, et reliquum utsi sensibilemultipliciterdicitur: et secundum animam etcorpus, et insensibile multipliciter dicetur et secundum animam et corpus. Quod autem secundumprivationem et habitumopponunturqnae dictasunt,manifestum, eo quod nata sint utrumque sensum habere animalia,etsecundum animum et secundum corpus. Amplius autem in casibus considerandum. Nam si juste multipliciter dicitur, et justum multipliciter dicetur, secundum utrumque enim justorum est justum, utsijustedicitur et secundum sui cognitionem judicare et ut oportet, similiter et justum.