# Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 1.13.40-57

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, 1.13.40 to 1.13.57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/1.13.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/1.13.40

Eodem autem modo et si salubre multipliciter dicitur, et salubritermultipliciter dicetur, ut si salubre dicitur hoc quidem sanitatis effectivum, illud autem conservativum, quoddam vero significativum, et salubriter vel effective, vel conservative, vel significative dicetur. Similiter autem et in aliis quando ipsum multipliciter dictum fuerit, et casus ab eo multipliciter dicetur; et si casus, et ipsum. Consideranda autem et genera secundum nomen praedicationum, si eaedem sint nominibus. Nam si non eaedem, manifestum est quoniam æquivocumest quod dicitur, ut honum in cibisquidem effectivum est voluptatis, in n:edieina autem effectivum sanitatis, in animavero qualem esse, ut ca8tam, vel fortem, vel justam. Similiter autem etin homine; aliquoties autem et. quando ut in tempore bonum (bonumenim diciturin tempore), plerumque autem quantum in mediocri(diciturenimet mediocre bonum); quareaequivocum bonum. Similiter autem et candidum, in corpore quidem color, in voceautem bene audile. Similiter. autem et acutum, non enim similiter idem in omnibus dicitur. Nam vox acuta quidem velox (sicut dicunt, qui secundum numeros harmonici sunt), angulus autem acutus, qui minor est recto, gladius vero qui est anguli acuti. Consideranda etiam et genera eorum quæ sunt sub eodem nomine, si diversa et non subalterna sunt, ut equus, hoc autem animal, et hoc vas, Diversa enim quae secundum nomen est horum ratio,!; nam hoc quidem animal, quid significat, illud vero vas, quale quid. Si autem subalterna sintgenera, non necessarium diversas esse rationes, ut corvi animal, et avis genus est;quando autem corvum,dicimus autem esse et animal,quiddicimuseumdem esse;quareutraque genera de eodem prædicatur. Similiter autem et quando animal volatile bipes corvum dicimus, avem dicimus eumdem esse, et sic ergo utraquegenera de corvo praedicantur, et ratio eorum. In non subalternis generibus nonacciditboc;nequeenimquando vas dicimus, animal dicimus, nequequandoanimal vas.

---

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml.
