# Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 1.13.58-68

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, 1.13.58 to 1.13.68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/1.13.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/1.13.58

Considerandum autem non solum si in proposito diversa sunt genera, et non subalterna, sed et in contrano. bi enim contrarium multipliciterdicitur, manifestum quoniam et propositum. Utile autem ad definitionem inspicere quæ de composito fit, ut candidicorporiset candidas vocis, nam sublato proprio, eamdem rationem oportet relinqui. Hoc autem non accidit in æquivocis, ut in iis qua: nunc dicta sunt, nam hoc quidem erit corpus habens talem colorem, illud autem vox bene audibilis. Sublato igitur corpore, et voce, non idem in utraque relinquitur, at oportet si univoc.um essetcandidum, quod in utraque dicitur esse idem. Saepeautem et in ipsis dofinitionibus latet assequens aequivocum, quapropter et in definitioneconsiderandum.Ut siquis significativum vel effectivum sanitatis quod moderate se babet ad sanitatem dicat esse, non refutandum; sed inspi- ' eiendum quid moderatequidem secundum utrum que dixit, ut si hoc quidem tale significat ut facerc sanitatem, illud autem tale ut significare qualis quidem sit habitus. Adhuc:si:non comparabilia sunt secundum magis, et minus, vel similiter, ut clara vox, clara vestis, et acutus humor, et acuta vox: haec enim neque similiter dicuntur clara vel acuta, neque magis alterum: quare aequivocum clarum et acutum, nam univocum omne comparabile, aut enim similiter dicetur aut magis alterum. Quoniam autem diversorumgenerum, et non subalternatim positorum diversas species sunt et difierentiae, ut animalis et suientise (diversaj enim horum differentiae), considerandum si quæ sub eodem sunt nomine diversorum generum, et non subalternorum diversae differentias sint, ut acutum vocis et magnitudinis; differt enim vox a voce eo quod acuta sit, similiter et magnitudo a magnitudine: quareaiquivocum acutum, diversorum enim generum, et non subalternorum diversae differentiae sunt. Rursum si eorumdem quae sunt sub eodem nomine diversæ differentiae sunt, ut coloris qui est in corporibus et in melodiis.

---

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml.
