# Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 1.2

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, Book 1, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/1.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/1.2

Consequensautem eritexiis quae dicta sunt dicere ad quot et quæ utile sit hoc negotium.Est autem ad tria, ad exercitationes,ad colloquia,ad eas quae secundum philosophiam sunt disciplinas.Quod 'gitur ad exercitationem sit utile, ex his perspicuum est, methodum enim habentes,facile de propositio argumentari poterimus.Ad colloquia vero eo quod multorum annumerantes opiniones, non ex extraneis sed ex propriis doctrinis sermocinabimur ad eos, transmutantes quidquidnonbenevidenturmodisdicere.Ad secundum philosophiam autem disciplinas, quod potentes ad utraque dubitare,facileinsingulis intuebimur verum et falsum, praeterea autem ad primaeorum quasm unaquaque disciplina sunt principia.Nam ex propriis secundum propositam disciplinam principiis impossibile est dicere aliquid de ipsis,eo quod prima principia sunt omnium, per ea vero (quae sunt circa singula) probabilia necesse est de illis transigere. Id autem proprium, maximeve peculiare dialecticae est,narn cum sit inquisitiva, ad omnium methodorum principia vi am habet.Ifabebi. mus autem perfecte methodum,quando perinde habebirnus ac in rhetorica,et medicina, et hujusmodi facultatibus,hoc autem ex: iis quae contingunt facere quae eligimus. Nam neque rhetor omni ex modo persuadebit, neque medicus sanabit; sed si ex iis quae contingunt nihil omiserit, sufficienter eum disciplinam habere dixerimus.

---

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml.
