Latin
1.22 to 1.24
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 1.22-24
Unproofread scanNot analysed yet
quare effeclivum felicitatis melius sanitate,nam quantum felicitas superat sanitatem, tantum et effectivum felicitatis aalubresuperat; sanitas autemsalubreminus superabat,quareplus superat effectivum felicitatis salubre quam sanitas salubre; quapropter effectivum felicitatis melius sanitate; manifestum igitur quod eligibilius effectivum felicitatis quam sanitas, nam idem plus superat. Amplius,melius est quod propter se et honorabilius et laudabilius: ut amicitia divitiis et justitia sanitate et robore,nam illa quidem propter se honorabilium, haec vero non propter se, sed propter aliud. Nullus enim honorat divitias propter se,sed propter aliud; amicitiam vero propter se, et si nihil nobis debeat aliud ab ea esse.