Latin
1.22 to 1.26
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 1.22-2-26
Unproofread scanNot analysed yet
Ut si eorum quæ omnia consequuntur, hoc quidem species, illud autem genus ponatur, quemadmodum ens et unum, omne enim ens et unum, quare neutrum neutrius genus, eo quod de aequalibus dicuntur. Similiter autem et si primum et principium ad se invicem ponantur,nam et principium primum, et primum principium, quare aut utraque quae dicta sunt idem sunt, aut neutrum neutrius genus. Elementum autem est ad omnia hujusmodi,quod de pluribus genus quam species et differentia dicitur; de paucioribus enim etiamdifferentia dicitur quam genus. Videndum autem et si alicujus in differentium specie non sit genus quod dictum est genus,vel non videatur. Construentiautem si est alicujus, idem enim omnium indifferen. tium specie genus; si igitur unius monstretur,manifestum quoniam omnium, et si unius non,manifestum quoniam nullius: ut si quis in secabiles ponens lineas indivisibile genus earum dicat esse, nam linearum habentium divisionem non est quod dictum est genus,cum sint indifferentes secundum speciem, indifferentes enim sibi invicem secundum speciem, rectæ lineae omnes.