# Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 1.22-3-34

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, 1.22 to 1.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/1.22-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/1.22-3

Nam devitant ea quae ad positionem sunt utilia. Simpliciter autem dicendo, quam maxime facere dubium utrum quod proponitur,an oppositum sumere vult.Nam dubio existente quidnam ad positionem est utile, magis quod sibi videtur ponunt. Amplius per similitudinem interrogare. Nam et verisimile, et latet magis universale, ut quod quemadmodum scienlia et ignorantia contrariorum eadem, sic et census contrariorum idem, aut e converso,postquam sensus idem contrariorum, et scientia; hoc autem est simile inductioni, non tamen idem; nam illic quidem a singularibus universale sumitur,in similibus autem non est quod sumitur. universale,sub quo omniasimihasunt.Oportet autem et ipsum sibimetquandoqueinstantiam ferre.Namisuspecte se habent respondentes ad eos qui videntur juste argumentari. Utile autem dicere quod consuetum,et quod dicitur tale.Nam pigrescunt quod solitum est dimovere,instantiam non babentes,simul autem et quia utantur et ipsi talibus,cavent ea dimovere. Amplius, non sedule agere, etsi omnino utile sit.Nam adversus sedule agentes, magis renituntur. Et ut in similitudine proponere quod propter aliud aliquid proponitur, et non propter seipsum,utile ponent magis Amplius,non id proponere quod oportet sumere, sed cui consequens, id est ex necessitate.Nam et magis concedunt, eo quod non similiter ex hoc manifestum sit quod consecuturum est,et sumpto hoc, sumptum est et illud. Et id ultimo interrogare quod maxime vult sumere. Nam maximeprimarenuunt,eoquod plurimi interrogantium prima interrogant, circa quae vel maxime student.Ad quosdam autem prima quae utilia sunt proponere.Nam protervi maxime prima admittunt,nisi omnino manifestum sit quod secuturum est, in fine autem proterviunt.Similiter autem etquicunquearbitrantur acuti esse in respondendo.ponentes enim prima,in fine recantant,tanquam nihil acciderit ex iis quae posita sunt; ponunt autem prompte,confidentes habitui,et arbitrantes nihil se esse passuros.

---

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml.
