Latin
Book 1, Chapter 3
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 1.3
Unproofread scanNot analysed yet
Primum igitur considerandum ex quibusest methodus, siquidem sumpserimus ad quot, et quae ex quibus orationes et de quibus syllogismi, et quojaodo his abundemus,habebtmus sufficienter propositum. Suntautem numero æqualia, et eadem ea ex quibus orationes et de quibus syllogismi:fiunt enim orationes ex propositionibus; dequibus autem syllogismi fiunt,problemata sunt. Omnis autem propositio, et omne problema, aut proprium aut genus,aut accidens indicat; etenim differentia cum est generalis; cum genere ordinanda est. Quoniam autem pro. prium hocquidem quid est esse significat,illud autem non significat,dividatur proprium in utrasque prædictas partes, et vocetur illud quod quid erat esse significat,terminus; reliquum vero,secundum communem de ipsis assignatam nominationem,nuncupetnr proprium. Manifestum igiturex iis quæ dicta suntquodsecundum præsentem divisionem quatuor omnia accidit fieri, aut proprium, aut terminum, aut genus, aut accidens. Nemo autem nos opinetur dicere quod unumquodquehorum secundum se dictum propositio vel problema est, sed quod ab his et problemata et propositiones iiunt. Difterunt autem problema et propositio modo, nam cum sic dicitur: putasne animal gressibilebipes? diffinitioesthomini et putasne animal genus est hominis? propositiofit. Si autem utrum animal gressibile bipes definitio est hominis, an non, problema fit. Similiter autem et in aliis. Quare merito aequalia numero problemata et propositiones sunt, nam ab omni propositione problema efficies, mutans modum.