# Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 1.4.1-14

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, 1.4.1 to 1.4.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/1.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/1.4.1

Dicendum autem quid terminus,quid proprium, quid genus,quid accidens.Estautem terminus quidem oratio quid erat esse significans. Assignatur autem aut oratio pro nomine,autoratiopro oratione; possibile est enim et eorum quae sub ratione significantur quaedam definiri.Quicunque autem quolibet modo nomine assignationem faciunt, manifestum quoniam non assignant ii rei definitionem, eo quod omnis definitio oratio quaedam est,accommodatum tamen termino,ethujusmodi ponendum est,utquod honestum est,riecens.Similiter autem et utrum idem sensus,et disciplina vel diversum;etenim circa diffinitiones,utrum idem, vel diversum,plurima fit immoratio. Simpliciter autem accomodato termino omnia dicantur quæ sub eadem disciplina cum definitionibus contmentur.Quodautem omniaquaenunc dicta sunt hujusmodi sunt,manifestum ex his. Potentes enim quod idem et quod diversum disputare, eodem modo et ad definitiones argumentari facile poterimus; nam ostendentes quod non idem est, interimenteserimusdefinitionem: nontamen convertitur quod nunc dictum est,non enim sufficiens est ad astruendum definitionem ostendere idem esse, attamen ad destruendum sufficiens est ostendere quod non idem est. Proprium autem est quod non indicat quid est esse, soli autem inest, etconversim praedicatur de re ut proprium est hominis grammatices esse susceptivum. Nam si homo est, et grammatices susceptibilis est, si grammatices susceptivum est, et homo est. Nemo enim proprium dicit quod contingit alii inesse, ut homini dormire, ne quidem si forsitan per aliquod tempus inest soli. Si autem forte dicatur aliquid lalium proprium, non simpliciter, aliquando, vel ad aliquid dicetur, nam ex dextris quidem esse, aliquando proprium est. Bipes autem ad aliquid proprium est dictum, ut homini ad equum et canem. Quod autem eorum quæ contingunt alii inesse nullum conversim praedicatur, manifestum est; non enirn necessarium est si quid dormit, hominem esse. Genus autem est, quod de, pluribus et differentibus specie in eoquod quid est praedicatur.

---

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml.
