# Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 1.4.15-28

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, 1.4.15 to 1.4.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/1.4.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/1.4.15

In eo quod quid est praedicari ea dicuntur, quæcunque convenit eum qui interrogatus est reddere quid est quod propositum est, quemadmodum de homine, convenit eum qui interrogatus est quid id est quod propositum est, dicere quod animal. Generi autem accommodatum est utrum in eodem genere aliud alii, an in ultero sit. Nam et hujusmodi sub eadem methodo cadit cum genere; disputantes enim quod animal genus hominis similiter et bonus, disputantes erimus quoniam haec in eodem sunt genere,sit autem alteriusquidemostendamus quod genus est,alterius autem quod non est, disputantes erimus quoniam non in eodem genere haec sunt. Accidens autem est quod nibil horum est, neque definitio,ncque proprium, neque genus,inest autem rei; et quod contingit inesse cuivis uni et eidem,etnon inesse,utsedere contingitinesse alicui eidem, et non inesse. Similiter autem et album, nam et eidem nihil prohibet quandoque album, quandoque non album esse. Est autem accidentis definitionum secunda melior: nam cum dicitur pri. ma, necessarium est si debet quis intelligere, praescire quid est terminus, et genus, et proprium; secunda autem perfecta est ad cognoscendum (quid est quod dicitur) per se. Annectantur autem accidenti et quae ad se invicem sunt comparationes quolibet modo ab accidente dictae, ut utrum honestum, an quod confert, expetibilius, et utrum quae est secundum virtutem, an quae secundum voluptatem suavior vita, et si quid aliud similiter his est di-. ctum, in omnibus enim talibus utri magispraedicatum accidit, quæstio fit. Manifestum est autem ex his quoniam accidens nihil prohibet, et quando, et ad aliquid propriumfieri,utsederecumsit accidens, quando quis solus sedet, tunc aliquando proprium erit; solo vero sedente, ad non.sedentes proprium: quare et ad aliquid, at aliquando nihil prohibet accidens proprium fieri, simpliciter autem proprium non erit.

---

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml.
