Latin
2.1 to 2.9
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 2.1-5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Rursus autem utrumque quod dictum est,in pIures partes dividitur,unus autem locus ejus quod obscure est, si sit aequivocum alicui,quod dictum est. Ut quod generatio est ductio ad substantiam,etquod sanitascommensuratiocalidorumetfrigidorum,nam aequivoca est ductio, etcommensuratio; immamtestum igitur utrum vult dicere eorum quae significantur ab eo, quod multipliciterdicitur; similiter autem et si cum definitum multipliciter dicitur, dividens non dixit, nam manifeetum utrius definitionem assignavit,contingitque calumniarivelutnon conveniente oratione ad omnia quorum definitionem assignavit. Maxime autem contingittalequidpiam facere, cum latet aequivocatio. Contingit etiam et eum qui dividit, quoties dicitur id quod in definitione assignatum est, syllogismum facere; nam si secundum nullum ntodorum sufficienter dictum est, manifestumquod non definierit ilia rnodo. Alius sisecundum metaphoram dixit; ut scientiam indeciduam,terram autem nutricum,aut temperantiam consonantiam, nam omne obscurum,quod secundum metaphoram dicitur,contingit et etiam metaphora loquentem calumniari,tanquam non proprie dicentem, non enim congruetdictadefinitio, ut in temperantia,nam omnis consonantia in sanis. Amplius,si est genus consonantia temperantiæ, in duobus generibus erit idem, non continentibus se invicem,nam nequeconsonantia virtutem, neque virtus continet consonantiam. Amplius, si non positis nominibus utitur, ut Plato ciliurabre oculum, aut araneum putrimordax, aut medullam ossigenium dixit, nam omne obscurum, quod insuetum est. Qusedam autem neque secundum xequivocationem,nequesecundum metaphoram,neque proprie dicuntur, ut les, mensura, vel imago eorum quae natura justasunt; sunt autem hujusmodi deteriora metaphora. nam metaphora facit quodammodo notum quod designatum est per similitudinem (umnesenimmetaphora utentes,secundum aliquam similitudinem ea utuntur), at quod tale esi,non facitnotum,nam neque similitudoestsecundumquam mensura,vel imago lex est,neque dici solet proprie; quapropter si proprie mensuram vel imaginem legem dicit esse, veritatis est expers; nam imago id est cujus generatio per imitationem est, hoc autem non inest legi;