# Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 2.1-7-11

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, 2.1 to 2.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/2.1-7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/2.1-7

Ad ornatum vero inductione et divisione eorum quæ affinia sunt. Inductio igitur quale quid est manifestum dividere autem hujusmodi,utscientiamscientiaesse meliorem,aut eo quodexactiorest,autquodmeliorum, etquod scientiarum aliae quidem sunt contemplativae, aliæ autem activae,alise porro effectivæ,nam unumquodque talium cooruat quidem orationem, at non necessarium est utdicaturad conclusionem.AddiluciditatemautemexemplaetsirnilitudinesafFerendum. Exempla autem accommodata,et ex quibus scimus, qualia Homerus,non qualia Cherilus; sic enim clarius eritquod proponitur.Utendum autem in disserendo,syllogismo quidem ad dialecticos magis quam admultitudinem; inductionevero contra ad multitudinem magis. Dictum est autem etde hiset prius.Est autem in aliquibus quidem inducenti possibileinterrogare universale, in aliquibus vero non facile, eo quod non positum sit similitudinibus nomen omnibus commune,sed quando oportet universale sumere, sic in omnibus talibus esse dicunt. Id autem determinare difficillimum est,qualia sunt ea quæ proferuntur hujusmodi,et qualianon,et propter hoc saepenumero dissident in disputationibus,aliiquidem dicentes similia esse quae non sunt similia,alii vero dubitantes quae sunt similia non esse similia.Quare tentandum in omnibus talibus ipsum nomina effingere,ut neque respondenti liceat dubitare quod non similiter quod infertur, dicitur neque interroganti calumniari,ut similiter dicto,eo quod pluraeorum quæ non similiter dicuntur,similiter videntur dici. Quando autem inducenti in pluribus non dederit universale,tunc justum est efflagitare instantiam, non dicente autem ipso in aliquibus sic, non justum est efflagitare5in aliquibus non sic. Oportet enim inducentem prius sic instantiam efflagitare.Efflagitandum autem instantias non in eo quod proponitur ferre, nisi unum tantum sit hujusmodi, ut dualitas parium numerorum solus primus. Nam oportet et eum qui instatin altero instantiamferre,autdicere quod hoc solum tale est. Ad eos autem qui instant universali, non in eodem autem instantiamferunt,sedin aequivoco(utquod habeat aliquis non suum colorem, vel pedem, vel manum, habebit enimpictornon suum colorem,etcocus pedem non suum),dividendo revera in talibus interrogandum est.

---

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml.
