# Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 2.1-11

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, 2.1 to 2.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/2.1

Unus autem locus est inspicere si quid secundum aliquem aliummodum inest, utaccidens assignavit. Peccatur autem maxime id circa genera, ut si quis albo dicat accidere colorem esse, non enim albo colorem esse accidit, sed genus ejus color est. Contingit autem et secundum nominationem determinare eum qui ponit, ut quod accidit justitiae virtutem esse. Saepe autem et cum non determinet, manifestum quod genus ut accidens assignavit, ut si quis albedinem colorari dixerit,vel ambulationem moveri. A nullo enim genere denominative prædicatio de specie dicitur, sed omnia univoce genera de speciebus praedicantur, nam et nomen et rationem generum suscipiunt species; qui igitur coloratum dixit album, neque genus assignavit, quoniam denominative dixit, neque ut proprium vel ut definitionem, nam definitio et proprium nulli alii inest:: sunt autem colorataet pleraque aliorum, utlignum, lapis, homo, equus. Manifestum igitur quoniam ut accidens assignavit. Alius locus est inspicere ea quibus inesse aut omnibus aut nulli dictum est, etconsiderare secundum species, et nun in infinitis. Nam transitu magis et in paucioribus consideratio, oportet autem considerare et incipere a primis, deinde consequenter usque ad individua, ut si oppositorum eamdem disciplinam quis dixerit esse, perspiciendum si eorum quae sunt ad aliquid, et contrariorum, et quæ secundum privationem et habitum et quæ secundum contradictionem dicuntur, eadem fit disciplina et si in his nondum manifestum est, rursum ea dividendum usque ad individua, ut si, justi vel injusti, vel dupli vel dimidii, vel caeci-, tatis vel visus, vel esse vel non esse. Nam si in aliquo ostendatur quod non eadem, interimentes erimus problema,similiter autem et si nulli inest.Iste auten' locus convertitur ad construendum et destruendum. Si enim in omnibus videatur cum divisionem proferimus,nihil in pluribus, postulandum est autem universaliter ponere,aut instantiam ferrein ali.

---

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml.
