# Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 2.10-19

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, 2.10 to 2.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/2.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/2.10

si autem non proprie, manifestum quod obscure dixit, atque deterius quolibet eorum quae secundum metaphoram dicuntur. Amplius,si non manifesta est contrarii oratio ex hoc quod dicitur.Nam quæ bene assignantur, contrarias commanifestant. Aut si per se dicta, non si manifestum cujus est definitio,sed quemadmodum ea quae sunt antiquorum scriptorum,nisi quis supercripsisset non cognoscebaturquid unumquodque'siigiturnon clare, ex hujusmodi est inspiciendum. Si igitur superfluum in termino dixit,primum quidem considerandum si aliquo usus est quod omnihus insit,vel simpliciter iis quae sunt, vel iis quæ sub eodem genere sunt definitorum.Nam superfluum dici necessarium id est.Oportetenim genus ab aliis separare,di£ferentiam autem ab aliquo eorum quæ sunt in eodem genere; atqui quod omnibus quidem inest simpliciter, a nullo separat, quod autem omnibus quae sub eodem sunt genere inest,non separat ab iis quae sunt in eodem genere,quaresupervacaneum hujusmodi oppo. situm.Aut si est quidem proprium quod appositum est,ablato autem illo,et reliqua definitio propria est, et indicat substantiam.Ut in hominis orationescientiae susceptivum appositam, superfluum: nam et eo ablato,reliqua oralio propria est, et indicat substantiam, simpliciterautern dicendo,omnes superfluum, quo ablato,reliquum manifestum facit id quod definitur. Talis autem est et animae terminus, si est. numerusipse seipsum movens, nam quod seipsum movet est anima, ceu Plato definivit, an proprium quidem quod dicitur,non indicat autern substantiam interempto numero? Utrovis igitur modo se habeat, difficile est ut explicet. Utendum ergo in omnibus talibus ad id quod expedit,ut est phlegmatis terminus, humidum primum a cibo,indigeslum: unum enim primum,non multa,quare superfluum indigestum appositum, nam hoc ablato, reliqua erit propria definitio: non enim contingit a cibo et aliud quiddam primum esse.

---

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml.
