# Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 2.12-22

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, 2.12 to 2.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/2.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/2.12

quo non sic esse;nam si neutrum horum faciat,absurdus apparebit, qui non ponet. Alius est, definitiones facere accidentis, et ejus -cui accidit, aut utriusqne de utroque, aut alterius,deinde considcrare si quid non verumin definitionibus perinde ac verum sumptum sit. Ut si est Deum injustitiam facere, quid injustitiam facere. Si enim nocere sponte,manifestum quoniam non est Deum injustitiam facere,non enim contingit nocere Deum;et si invidus sit studiosus, quisinvidus,etquae invidia. Nam si invidia est tristitiainapparenti prosperitate alicujus proborum,manifestum est quod studiosus non est invidus, pravus enim esset;et si indignans invidus,quis uterque eorum; sic enim manifestum erit utrum verum an falsum sit,quod dictum est,ut si invidus quidem sit qui tristatur in bonorum prosperitatibu3,indignans autem qui in malorum prosperitatibus trislatur,manifestum quod non erit invidus indignans.Sumere autem etpro iis(quae in defitionibus sunt) nominibus definitiones, et non desistere donec ad nolum deventum sit;nam sæpe cum tota quidem definitio assignata sit,non manifestum est quod quæritur,pro aliquo autem eorum (quæ in definitione sunt) nominum definitione dicta, manifestum fit. Amplius,problema propositionem sibi facientem instare. Nam instantia erit argumentum ad positionem. Est autem locus hic pene idem ei quoconsiderarequibusinesse,vel omnibus,vel nulli dictum est,differt autem modo. Amplius, determinare quæ oportet dicere ut p!ures,et quae non Utile enim et ad construendum, et ad destruendum, ut quod nominationibus quidem res nuncupandum ut plures, quæ autem sunt, taliane, an non talia, non amplius attendendum ad plures:ut salubre quidem dicendum effectivum sanitatis, ceu plures dicunt. Utrum autem propositumeffectivumsitsanitatis,an non,non amplius ut plures dicendum,sed ut medicus.Amplius,si multipliciter dicatur,positumautem sit quoniam inest,aul quoniam non inest, alterum.

---

Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml.
