Latin
2.14 to 2.23
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 2.14-23
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim erit bene positum proprium, ut quoniam sentiremulta significat, unum quidem sensum habere allerum autem sensum uti,non erit animalis proprium bene positum quod natum est sentire. Quapropter non utendumest,neque nomine,quod multipliciter dicitur,nequeoratione,quaj plura significet, quia quod multipliciterdiciturobscurum facitquod dictum est, dubitante eo qui debet argumentari,quodnam dicit eorum quae multipliciter dicuntur, nam proprium discendi gratia assignatur. Amplius autem ad hoc necessarium est redargutionem aliquam fieri cum sic assignant proprium,quando in dissidente quispiam conficietsyllogismum,de eo quod multipliciter dicitur. Construenti autem,si non plura significat neque nominum quidpiam, neque tota oratio. Erit enim secundum hoc bene positum proprium ut quia neque corpusplurasignificat,nequemobilissimumin superiorem locum,neque totum quodexhis compositum est,erit bene positum secundum hoc ignis proprium corpus mobilissimum in superiorem 10cum. Deinde destruentilquidem siimulLipliciter diciturillud cujus proprium assignatur,non determinatur autem cujus eorum ponatur proprium. Non enim bene erit assignatum proprium,ob quas autem causas non immanifestum estexiis quae prius dicta sunt,nam eadem accidere necessarium est; ut quia scire hoc plura significat(unum enim scientiam habere boc, alterum autemscientiauti hoc,aliud vero scientiam esse hujus, aliud autem scientia uti nujus, non eri! ejus quod est scire hoc,bene assignatum proprium ullum, non determinato cujus horum ponitur proprium. Construenti vero, si non dicitur multipliciter hoc cujus proprium ponitur,sed est unum et simplex. Erit enim bene positum secundum hoc proprium, ut quia homo simpliciter dicitur, erit bene positum secundum:hochominis proprium animal mansuetu m natura. Deinde destruenti quidem,si frequenter dictum est idem in proprio (sæpe enim latent hoc facientes et in propriis,quemadmodum et in terminis), non erit bene positum quod hoc sustinet,proprium. Conturbat enim audientem,quod frequenter dicitur, obscurum igitur necessarium est fieri, et praeter id nugari videntur.