Latin
2.20 to 2.33
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 2.20-33
Unproofread scanNot analysed yet
An non simpliciter a cibo phIegma,sed indigestorum primum? quare addendum est indigestum, nam illo quidem modo dicta, non vera erit definitio, siquidem non omnium pri. mum est. Amplius, si quidpiam eorum quae sunt in oratione non omnibus inest, quae sunt sub eadem specie. Nam talis pejus definivit,quam qui usi sunt eo quod inest omnibus quae sunt. Nam illic,si retiqua propria definitio, et tota propria erit,simpliciter enim ad proprium quolibet addito vero, tota oratio propria fit: at vero si aliquid eorum quae sunt in oratione, non omnibus insit quæ sunt sub eadem specie, impossibile est lotam orationem propriam esse,non enim conversim praedicabitur de re, ut animal gressibile bipes quadricubitale; nam hujusmodi oratio non conversim praedicabitur de re, eo quod non omnibus inest (quæ sub eadem specie sunt)quadricubitale. Rursum si idem frequenter dixit. Ut qui concupiscentiam appetitum delectationis dixit, nam omnis concupiscentia delectationis est, quare et idem concupiscentiae delectationis erit. Fit igitur terminus concupiscentiae appetitus delectationis (nihilenim differt concupiscentiam dicere,aut appetitum delectationis; :quare utrum que eorum delectationis erit. An hoc quidem nihil absurdum? nam et homo bipes est. Quare et idem homini, hipes erit; est autem idem bo:nini,animal gressibile bipes, quare animal gressibile bipes, bipes est; sed non propter ho cabsurdum aliquid accipit. Non enim de animali solum gressibile bis bipes praedicatur; sic enim de eodem bis bipes praedicatur, si de animali bipede, gressibile bipes dicitur, quare semel tantum bipes prasdicatur. Similiter autem et in concupiscentia, non enim de appetitu id quod est delectationis esse praedicatur, sed de toto, quare semel et hic praedicatio fit. Non est autem bis dicere idem nomen,aliquid absurdum,sed frequenter de aliquo idem praedicari, sicut Xenocrates prudentiam definitivam et contemplativam eorum quas sunt, dicit esse, nam definitiva, contemplativa quaedam est.