Latin
2.33 to 2.38
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 2.33-38
Unproofread scanNot analysed yet
Inspiciendum autem omnia quae sunt hujus modi per eadem, communicant enim loci, de pluribus enim genus quam differentiam oportet dici,et non participare differentiam. Si autem assignato, neutrum eorum quae dicta sunt possibile est accidere,nam et de paucioribus dicetur,et participabit genus differentiam. Rursum, si nulla differentia generis prædicatur de assignata specie, nec genus praedicabitur,ut de anima, neque impar neque par prædicatur, quare nec numerus. Amplius, si prius est natura species, et simul interimit genus. Videtur enim contrarium. Amplius, si contingit relinquere dictorum genus vel differentiam (utanirnam moveri, opinionem, verum et falsum),neutrum erit dictorum genus vel differentia. Videtur enim genus et differentia sequi quamdiu fuerit species.